CORYMBI

CORYMBI
CORYMBI
in fronte Bacchi. Tibullus, l. 1. El. 7. v. 43.
Non tibi sunt tristes curae, nec luctus Osiri,
Sed chorus, et cantus lenis, et aptus amor.
Sed varii flores, et frons redimita corymbis.
Et Silius Ital. l. 7. v. 195.
Lumine purpureô frontem cinxêre corymbi;
Et fusae per colla comae ----
Quid autem Corymbi, docet Plin. l. 16. c. 34. de Hedera: Eius duo genera, --- quorum species tres --- quae etiamnum dividuntur in alias, quoniam est aliqua fructu tantum candida, alia et foliô: fructum quoque candidum ferentium aliis densus acinus, et grandior, racemis in orbem circumactis, qui vocantur corymbi. Vide infra ubi de Hedera: ut et in voce Corymbifer. Alias Scaligero Corymbus, quidquid in panicam, vel strobilum assurgit. Hinc Corymbium capillorum, atque inde Corymbiatus discus, apud Treb. Pollion. in Clandio, c. 17. qui a Corymbio nomen accepit. Est autem Gorymbium, suggestus crinium muliebrium: in speciem corymbi vel racemi contextus, quem aliô nomine botronatum dixêre. Vide Petronium et supra in voce Botronatus. Cum nempe variis argumentis, in caelandis vasius, luserit Veterum luxuria, in disco hoc corymbia illa mulierum et crinium structurae, caelaturâ videntur fuisse expressae. Nisi malis sic dictum, quod ad corymbii, generis herbae coronariae, quam aliô nomine λυχνίδα appellabant Graeci, speciem esset formatus: sicut filicata patera, a filice etc. Salmas. ad Pollionem. Vide quoque eum ad Solin. p. 763. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Absidia — A genus of fungi (family Mucoraceae) commonly found in nature. Thermophilic species survive in compost piles at temperatures exceeding 45°C and may cause mucormycosis (zygomycosis) in humans. * * * n. a genus of fungi that sometimes cause disease …   Medical dictionary

  • BOTRONATUS — qui alias corymbion, tutulus seu meta crinium dicta est, a corymbi vel racemi similitudine. Botrum enim et botronem Latini racemum dixêre, ex Graeco βότρυς: quô vocabulô hi appellârunt cumulatas eiusmodi crinium in altum compositiones. Unde… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FERULA — muneris insigne, quod ferebant non Abbates solum sed et ipsi aliquando Pontifices Rom. Camboca, pedum, baculus pastoralis. Hinc Benedictus P. exauctoratus, ad pedes Leonis P. et Imp. concidens, Pontificalem ferulam, quam manu gestabat, Leoni… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAMPINATA Lanx — in Epist. Gallieni apud Treb. Pollionem in Divo Claudio, c. 17. Misi ad eum pateras gemmatas trilibres duas, scyphos aureos geminatos trilibres duos, discum corymbiatum argenteum librarum viginti. Lancem argenteam pampinatam librarum triginta etc …   Hofmann J. Lexicon universale

  • STAURACINA Pallia — apud eundem Anastasium in Adriano, Cortinas de pallis stauracinis seu quadruplis: Macris Fratribus pallia sunt, quibus multae cruces intextae, alias Polystauria, item Gammadia dicta, ex Torrigo de Cryptis Vatic. p. 184. Bulengerus exponit aurô et …   Hofmann J. Lexicon universale

  • СИФИЛИС — СИФИЛИС. Содержание: I. История сифилиса...............515 II. Эпидемиология.................519 III. Социальное значение сифилиса........524 IV. Spirochaeta pallida .............,, 527 V. Патологическая анатомия...........533 VІ.… …   Большая медицинская энциклопедия

  • raisin — Raisin, m. acut. Est le fruict de la vigne, Vua, Il vient de Racemus Latin. Grappe de raisin, Botrus, Racemus, Vua. Raisins qui ont la peau et la cotte dure, Duracini. Raisins de Corinthe, Racemi Corinthij. Raisins de Damas, Racemi Damasceni.… …   Thresor de la langue françoyse

  • corymbiferous — |kȯrə̇m|bif(ə)rəs, |kär , ˌrim adjective Etymology: New Latin corymbifer (from Latin, bearing clusters of berries, from corymbi from corymbus + fer) + English ous : bearing corymbs …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”